- MULAE Foecundae
- MULAE Foecundaein Phrygia, Syria, Cappadocia et Africa. Aristoteles Histor. Animal. l. 6. c. 36. Ε᾿ισὶ δὲ εν Συρίᾳ ὁι καλούμενοι ἡμίονοι, ἕτερον γένος τῶ εν συνδυασμοῦ γινομένων ἵππου καὶ ὄνου, ὅμοιοι δὲ τὴν ὄψιν, Sunt in Syria muli dicti ab iis diversi generis, qui ex asini et equae coitu nascuntur, specie tamen similes. Et paulo post, Αὗται αἱ ἡμίονοι γεννῶσιν ἐζ ἀλλήλων. σημεῖον δὲ. ἦλθον γάρ τινες ἐις φρυγίαν ἐπὶ Φαρνάκου --- καὶ διαμένουσιν ἔτι, εἰσὶ δὲ μὲν τρεῖς, τὸ παλαιὸν δ᾿ εννέα ἦσαν, ὥς φασιν, Hae mulae ex suo genere procreant. Argumentô est. quod quaedam in Phrygiam venerunt tempore Pharnacis --- quae adhuc perdurant. Saltem tres manent, cum novem olim fuerint, uti dicitur. Idem in Mirabilibus, Ε᾿ν Καππαδοχίᾳ φασὶν ἡμιόνους εἶναι γονίμους, Aiunt in Cappadocia mulos esse fecundos. Et Plin. l. 8. c. 44. Theophrastus (mulas) vulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. Varro tandem R. R. l. 2. c. 1. tradit, Magonem et Dionysium scribere mulam et equum, cum conceperint, duodecimô mense parere. Quare non, si hîc in Italia, cum peperit, mula sit portentum, adsentiri omnes terras. Unde Columella l. 7. c. 36. Quidam vero non dissimulandi Auctores, ut M. Varro et ante eum Dionysius, ac Mago prodiderunt, mularum fetus regionibus Africae adeo non prodigiosos haberi, ut tam familiares sint incolis partus earum, ac nobis partus equarum etc. His steriles opponuntur, qui sunt hybridae et ambigenae, i. e. ex imparibus editi parentibus ac div ersae speciei: qui rursus multorum generum. Alii enim procreantur ex equa et asino, qui praestantissimi sunt et proprie muli dicuntur; alii ex asina et equo, hinni nomine, etc. Vide Varronem praefatum l. 2. c, 8. Plinium l. 8. c. 44. Columellam l. 7. c. 36. Alios: et plura de his, apud Samuelem Bochart. l. 2. Hieroz. c. 20. ut et hîc infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.